monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 10
Haec est enim sola causa dissensionis inter me et ipsum, quod eas infringit, et quasdam earum cum observatoribus suis, apud Vizeliacum, qui locus celeberrimus est, in insigni die magnae solemnitatis excommunicavit?' Rem iustam et modestam visus est omnibus postulare, adeo quidem ut fide plenus princeps, archiepiscopi, episcopi et magni viri qui aderant, et ipsi nuntii domini papae archiepiscopo suaderent, ut se de consuetudinibus et omni re simpliciter et absolute poneret in voluntate eius.